Evangelium Secundum Joannem*

Caput 17: Versus 4

Opus consummavi.Id est, si aperte futurum diceret, clarificabo, gentibus praedicando. Opus consummabo, quia jam factum praedestinatione; et pro jam facto est habendum, quod certissime est futurum. Hanc praedestinationem in sua clarificatione manifestius aperit, dicens:Quam habui apud te priusquam mundus esset;id est, sicut tunc in praedestinatione habui apud te ante tempora, ita nunc in re fac in mundo in tempore.Dedisti mihi,etc. In quo notatur gratia. Nihil enim habet in homine quod non accepit.
(* Traductions européennes)